Latin
85.5 to 85.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 85.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Totum dorsum, infimus venter, alae, cauda elegantis sunt brunni coloris: superius ad rostrum pennulas habet holosericum leve referentes, viridi &fusco mixtas; inferiùs ad rostrum similes nigri coloris. Collum superius flavi seu aurei coloris est, inferius viridis cum aureo transplendente. Pectus saturatè brunnum. Sub alis in lateribus inter alas &crura exoriuntur multae pennae, pedem plus vel minus longae, elegantis structurae, quae supra caudam longè extenduntur: sunt autem propè exortum flavi seu aurei coloris, reliqua ex albo flavescentes, brunno umbratae seu dilutè intermixtae: inter has pennas duo quasi fila extenduntur, propè exortum flavi seu aurei coloris quodlibet longum duos pedes &lius, ac versùs extremum incurvata, obscurè brunni coloris. Crura fusca sunt, unguibus magìs albicantibus. Rostrum colore est ex viridi &caeruleo mixti, versùs acumen tamen albicans. §. VII. Manucodiata seu Avis Paradisi altera Marggrav. A Agnitudine hirundinem ferè superabat. Caput habet parvum, superiùs paulùm compressum, duas trientes digiti longum. in crassitie seu ambitu duos digitos continens: oculos planè exiguos, grani milii seu sinapis magnitudine. Rostrum satìs robustum, supra digitum longum, rectum, (nonnihil tamen superiùs versùs exortum exaltatur) acutum, coloris ex caeruleo &viridi mixti, cum macula oblonga, alba versùs acumen in parte rostri superioris, &nares patentes.