Latin
86.1 to 86.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Collum paulò plus duabus tertiis digiti longum, aequalis cum capite crassitudinis, rectum est. Corporis à fine colli ad exortum caudae longitudo vix quatuor digitorum, crassities ferè trium: nam multis pennis tegitur, quas hîc separo. Alarum langitudo quinque digitorum. Superiùs in capite ad exortum rostri brevibus pennulis nigerrimis sericeum stamen seu holosericum planè referentibus est ornatum: Eodem etiam modo propè exortum rostri inferioris, sed latiùs quàm superna parte. In toto gutture &collo inferiùs &ad genas usque ad oculos itidem holosericis pennulis ad tactum paulò durioribus quàm sunt illae nigerrimae vestitur elegantissimi ex viridi aurei coloris, ut in pavonum &anatum collo esse solet. Per totum autem caput superius usque ad elegantem illum sericeum amictum, itidem serico sed durissimo ad tactum amicitur obscurè lutei coloris. Totum collum cingunt plumae haud longae, villosum sericum referentes aurei coloris splendentis è luteo. Totum dorsum tegunt plumae ex flavo aureae splendentes, ad tactum capillos referentes multipliciter sibi invicem incumbentes, quae inferius dilutè ex albo brunni sunt coloris. Alarum autem permarum quaevis longior est alia. Cauda paucis constans plumis ejusmodi brunnis, paulo ultra alarum fines protenditur, estque supra tres &semis digitos longa. In ipso autem exortu alarum &quidem extra alas in quovis latere multae pennae elegantissimae oriuntur pennulis albis sustentatae; harum quaedam sex digitos, quaedam pedem, longissimae autem &mediae sesquipedem sunt longae &albae. Sunt autem omnes hae plumae elegantissimae &subtilissimae, subtilis structurae. Plumarum numerus ex utroque latere prodeuntium in quolibet latere ad quinquaginta circiter accedit, inter quas sunt quadraginta singulae sesquipedem longae. Errat Clusius &alii qui longas illas plumas pro cauda reputant, non enim sunt caudae plumae, verùm ex utroque latere sub alis ortae ut rectissimè Marggravius. Nam &praeter eas praelongas pennas habet etiam caudam ex uropygio enatam breviorem, ad normam aliarum avium. Hae duae descriptiones vel unius &ejusdem specie avis, vel duarum valdè similium esse videntur, cumque prima Aldrovandi specie in plerisque conveniunt.