Latin
86.5 to 86.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 86.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
§. VIII. De Manucodiatis è Clusio. T Ideo ipsum (Aldrovandum) &reliquos omnes qui de hac ave commentati sunt, in hoc convenire, ut illum pedibus carere judicent, quia quotquot ipsis fuere conspectae, eae nonnisi pedibus mutilae. Hinc factum est ut Antonium Pigafetam, qui cum Magellano profectus, nave Victoria vectus, totum orbem primus circuivit, mendacii &falsitatis arguere fidemque ejus imminuere non sunt veriti, quòd è longa illa navigatione redux, hujus avis notitiam Europaeis hominibus primus dederit, &in navigationis suae diario pedes palmum longos sed tenues huic avi tribuerit. Ego sanè licet hactenus in eadem erronea opinione cum illis sim versatus, ut eas aves apodes censuerim (praeter Aristotelis sententiam, qui nullam avem absque pedibus afferit quia quas mihi videre contigerat, tum in Hispanica mea peregrinatione, Ulyssippone binos menses haerens, tum in Belgio apud diversos qui exoticis hujusmodi rebus delectantur, omnes sine pedibus vidi &exenteratas, tum tamen temporis, ut verum fatear, minimè curiosus eram ad observandum, an aliquod inter eas esset discrimen. Postremae tamen Batavorum navagationes in Indiam effecerunt, ut sine difficultate sententiam mutaverim cùm Amstelredamum quasdam integras, cruráque cum pedibus retinentes allatas esse certum sit; &ab iis qui conspexerunt intelligebam, crura illa Picae variae cruribus admodum esse similia, infirmiora tamen nec adeò crassa, coloremque habere non atrum, sed ad castaneum tendentem.