Latin
92.4 to 92.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 92.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
In altissimis &inviis rupibus nidulari dicitur. Non Aviculas tantùm rapit, sed &cuniculos &lepores non secus ac Aquila. Imo verò (inquit Aldrovandus) nullum est Animal quod tantum praedae noctu congerat ac Bubo, potissimum dum pullos educat, adeò ut non sibi suisque solùm, sed venatoribus etiam qui nidum didicerunt satìs lucri adferat. Hi enim dum ad aliam praedam evolat, quam priùs deposuerat clam suffurantur, tantum tamen relinquentes quantum ad pullos nutriendos sufficiat. Otus sive noctua aurita. The Horn Owl. Oemina erat quam descriosimus; Pondere 10 unciarum, longitudine ab initio rostri ad finem caudae 14. digitorum. Maximis pennis ad rectam lineam extensis alarum extremitates 40 digitorum intervallo distabant. Rostrum nigrum. Lingua crassa &nonnihil bifida oculorum irides pulcherrimè flavae. Aurium opercula magna. Torquis faciem ceu Peplus cingens duplici plumarum circulo constat, quorum exterior lineolis exiguis albis, nigris &ruffis variegatur: interior sub oculis ruffus; ubi contigui sunt uterque nigricat. Quae infimum ventrem, pedes, &c. tegunt plumae ruffescunt; quae pectus &gulam mediam nigrae sunt, marginibus partim albis, partim flavis. Alas subtus tegentes ruffescunt; &ad fundos primorum Remigum macula magna transversa nigra cernitur. Superiùs in ipsa alae flexura &sub ala notha lata est area nigricans, alias minores ordines pennarum alas vestientium nigro, cinereo &flavo varii sunt. Dorsum alis concolor, mediis plumarum tegetum plerunque nigricantibus. Cornua seu pennae auriculas imitantes plus digitum longa sex pennulis constant, quibus media nigra, fimbriae exteriores rusfae, interiores albae fusco maculatae. Caudam sex septémve areae transversae nigrae angustae distinguunt: Spatia intermedia superiùs cinerascunt, inferiùs flavescunt. Remiges alarum caudae concolores, verùm in exterioribus praecipuè, nempe tertiâ, quartâ, quintâ lata est area fundum versùs ruffa. Remigibus majoribus areae nigra latiores multò sunt quàm sequentibus. Pedes ad ungues usque densa plumagine tecti.