Latin
LIB. I. PART. I. SECTIO II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 93
Unproofread scanNot analysed yet
Ungues nigri: medii digiti unguis ex parte interiore in aciem compressus. Digitus anticorum extimus retrorsum flecti potest, ut in hujus generis reliquis. Vesicula fellea ei ampla: Appendices intestinorum longiores &tumidiusculae: in ventriculo ossicula &pili murium reperti sunt. Circa Bononiam &alibi in Italia frequens est: in Anglia rarior, habetur tamen, nam D. Jessop ex agro Eboracensi eam ad nos transmisit. Avis haec Buboni excepta magnitudine per omnia exactè similis est, unde &Calli eodem nomine cum additione sola minoris eam appellant. Aldrovandus eam cum Bubone in structura seu potiùs situ digitorum convenire scribit, cùm utraque tres anticos, unum tantùm posticum habeat, praeter normam aliarum nocturnarum, quae binos anticos totidem posticos habent. Verùm in iis quas nos observavimus, non Otis solùm sed &Bubonibus, pedum digiti eodum modo dispositi sunt ac in hujus generis aliis. Anticorum enim extimus retrorsum flecti potest, adeoque posticum imitatur, &eodem munere fungitur. Aldrovandus duas Asionis species describit. Prioris descriptio Avi nostrae in plerisque convenit: utramque apud ipsum vide &confer. Bellonianius Otus eadem procuidubio avis est cum nostra. Montes plerunque inhabitant locáque edita, contra atque noctua &ulula quae campestribus gaudent. g. III. XI. Scops Aldrovandi lib. 8. cap. 4. Uam nostrates Chiuvino vocant, omnium rapacium nocturnarum propè minima Ex Aldrovando. Qest. Noctua minor est, major Turdo, Palumbo ferè par, paulò tamen minor. Dodrantem ejus longitudo implet. Magnitudine tantùm corporis &colore nonnihil à Bubone differre videtur. Caput ejus teres instar globuli, plumulis vestitum coloris ubique plumbei. Rostrum ei breve, obuncum, nigrum. Aures vel plumulae in aurium modum surrectae, in mortuo vix apparent, in vivo manifestiores &ex una tantùm pinnula constantes. Potissimus totius corporis color superficie tenùs cinereus est, hinc indè nonnihil admixto plumbeo, maculis plurimis albicantibus, &plusquam ullius alterius Rapacis nocturnae ornatu pulcherrimo distinctus. In majoribus alarum &caudae pennis transversim positae maculae albae spectantur minores: reliquas omnes praeter notas transversas linea in longum nigra secat. Ruffo praetera decore per totum respergitur, potissimùm circa collum &alarum initium. In ventre plumae magis quàm alibi candicant, quarum utì omnium etiam reliquarum radices nigrae sunt: sed hae peculiariter medio ruffescunt, caetera albae, notis minimis iisque nigris variegatae. Oculi quales plerisque nocturnis ignei, crocei, splendidi. Tibiae plumosae, ex cinereo subruffae. Pedes habet exiguos, fuscos ad plumbi colorem obscurum accedentes, squamosos, depiles, in digitos binos anticos &totidem posticos dispertitos, unguibus fuscis instructos. Haec Italiae frequens est. Hujus generis aliam apud Germanos reperiri scribit Aldrovandus descriptâ albidiorem, caudâ longiore, auriculis etiam longioribus, reliqua similem. CAP. II. §. I. XII. De Carnivoris seu Rapacibus nocturnis non auritis, &primò de Strige Aldr. Anglicè The common brown or Ivy Owl. As erat quem descripsimus, pondere 121 unciarum, magnitudine Columbae Magnitudinis mensurae.