Latin · Dactylic hexameter
TRIS, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 101
Unproofread scanNot analysed yet
Coeptum turbat iter, totum tum aequaliter orbem
Sideris obvolvunt circùm, stellamque comantem
Compositâ in gyrum cernes fulgere corona.
Ast ubi Phoebeo caput est immissa liquori
Stella minax, nebulas onerosior ille volucres
Trudit in aversam partem, retroque repulsas
Cogit in oblongae speciem se vertere caudae:
Non secus ac gravior, terras qui comprimit, aër
Turbinibus fumos super aethera pellit acutis;
Aut veluti per agros passis Threissa capillis
Cùm volat Harpalice, si flantibus obvia ventis
Ora tulit, fugêre comae, atque à fronte retortae
Coniferi ad tergus formam accepere manipli.
Haec autem auricomum quae circùm didita Solem
Aura premit, fines nec semper servat eosdem,
Nec sine faece nitet; sed gyrum egressa priorem
Saepe tumet, nebulasque suas, sua nubila novit.
Namque ubi vibratae reparavit semina lucis,
Et multo nebulae Sol est recreatiis ab haustu,
Tum satur epotos media inter lumina fumos
Evomit exhalans; piceoque volumine pulchros
Ipse sibi maculat vultus, tenditque liquentem
Longiùs assueto, quo circumfunditur, orbem.
Nec tamen interea trajecto segnis in axe
Otia Phoebus agit; stabili sed lege rotatus
Volvitur in sese, et liquidam vertigine eâdem
Quolibet incluso raptat cum corpore molem.