Latin · Dactylic hexameter
TRIS, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 102
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si jam certis cupias cognoscere signis,
Illa dabunt maculae, quae seu glomeramen in unum
Densentur, tenui plures seu mole ferantur,
Sive globi mediâ, quavis seu parte residant;
Non tamen haec citiùs, non seriùs illa, sed omnes
Concordi incedunt circum Titana meatu,
Temporibusque suos peragunt aequalibus orbes.
Haud etenim maculis adeò variantibus idem
Nisus, et unanimi constarent foedera motu,
Ni Sol ipse, suum dum se convolvit in axem,
Abriperet jussas secum, similesque per arcus
Duceret, atque adeò totam cum nubibus auram
Verteret in gyrum domini violentia Phoebi.
At super haec id praecipuum, praeque omnibus unum
Discere ne pigeat, memorique in pectore serva.
Scilicet aetheriae moles, quam diximus, aurae,
Illa quidem Solem quoniam premit undique, et omnes
Aequato circùm librantur pondere partes,
Ni vis ulla obstet, formam affectare rotundam
Nititur; at rapidos in se revoluta rotatus
Jussa pati, optatum tum linquere protinus orbem
Cogitur, et pressae speciem confingere lentis.
Hanc invita tamen cur induat illa figuram,
Dicite, Pierides: neque enim sine numine vestro
Tam penitus mersas tenebris educere causas
Audeam, et hanc lucem tantis afflare repertis.
Fulmineas alii ducant in bella phalanges,
Aeraque grandiloquis Mavortia cantibus aequent;
Ille Sophocleis evinctus crura cothurnis
Ambulet, et resoni latus attonet omne theatri;
Torqueat hic satyras, et acutis pugnet iambis;
Atque alius tenerae correptus amore puellae
Aut elegos canat, aut Siculi pastoris avenam
Exploret digitis, et dura ad limina pernox
Saepe jacens, curas cantu soletur inani:
Ast ego corda gerens meliori concita thyrso,
Invia naturae penetrare arcana latentis
Persequar, et clausum latebris extundere Verum,
Utiliusque canam Romana per oppida carmen.
Quod superest igitur, Nymphiae, Jovis aurea proles,