Latin · Dactylic hexameter
121
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 121
Unproofread scanNot analysed yet
Atque sequi, quò terra vocat, decurrit ubi illam
Vis minor impediat, nec tam ferus arceat hostis
Atque ideo gelidum tandem densatur ad axem.
Est et qui Terrae certus servare quietem,
Diversum molitur iter, Solisque calorem
Advocat auxilio, atque aliter sic omnia solvit.
Nempe sub obliquo signorum tramite, quà se
Convolvit saevo plaga torrida semper ab igni,
Altiùs hîc justo tumefactus ab aestibus aër
Crescit, et elatâ per gyrum exuberat undâ.
Tum verò in liquidum renuens consistere montem,
Surgentis circùm quocumque à culmine dorsi
Defluit in medium, quà sese utrinque volutant
Imbribus et pigro concretae frigore Zonae.
Dumque polos circum, gyro revolutus ab alto,
Cogitur assiduè, rutili commixta vaporis
Flumina fert secum casus comitata per omnes
Atque ea Parrhasiam nobis convectat ad ursam.
Non secus atque aestu tremulum dum fervet alienum
Cui nova suggeritur crepitanti flamma sonore;
Vulcano si fortè furens superundet aquae vis,
Stridentes humor circùm undique fusus in ignes
Decidit, et lapsu spumae volvuntur eodem:
Excitus ad superas cinis, et vapor evolat auras.
Possem etiam varios, variis pro mensibus anni,
Tellurisque vagae, fusique à Sole vaporis
Dispositus, causasque alias numerare faventes;
Quae simul ac colere, eadem per tempora plures
Axe sub aetherio pariter miraberis ignes.
Sed quoniam immensum pelagi tranavimus aequor,
Tom. II.
ized E