Latin · Dactylic hexameter
122
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 122
Unproofread scanNot analysed yet
Jamque ratis placido properat considere portu,
Haud equidem longos aliò deflectere cursus
Optarim, Syrtesque iterum tentare repostas,
Et nova defessâ superare pericula puppi.
Quod superest, ubi multa alto congesta sub axe
Lucida materies glomeramen fluxit in unum
Non ea continuò nobis nitet; ast ibi multos
Multimodè varians vario subit ordine casus.
Interdumque altos ostentat ab aethere vultus
Flammea, semotisque procul patet ardua terris;
Interdum aërios victrix pervadere fines
Evaluit, cuneisque irrumpere septa coactis,
Et tantùm Scythicis propior spectatur ab oris:
Sive quòd aggestae coëuntia pondera massae
Vi majore premant; sive illam defluus aër,
Quicum flammati delabitur aggere dorsi,
Insinuet secum, crassisque immisceat auris.
Quidquid id est, certè indomiti Thracesque, Getaeque Plurima per noctem gelidi sub vertice coeli Lumina saepe vident, quae proxima finibus illis Terra procul tumido nobis tegit invida tergo. Quanquam ibi quae crebrae suerunt effulgere flammae,
Haud omnes rivis aurae Titanidis ortas
Esse putes: namque et multae denso aëre natae,
Et genus à refluis multae traxere pruinis.
Quippe et Hyperboreis constrictus flatibus aër
Aptior est lumen capere, atque inferre receptum;
Aggestasque nives venti dum turbine verrunt,
Omnia brumali latè loca pulvere complent,
Pulvere, qui terris ubi surgit ad alta relictis