Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 141
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc jubet adscitum nativo jungere vires
Igni ignem, atque cibos commissis vincere telis.
Ultro certè equidem libet exclamare, bonum sit!
Blandorum nolim laudes pressisse liquorum
Seposuisse suis quos nempe videtur alumnis
Phoebus, et Ambrosio bonus aspersisse sapore
Attamen esse potest fraudi tibi munus utrumque:
Thia frequens stomachi nervos, fibrasque remittit
Infringens, negat unde dapi superesse coquendae.
Parte aliâ, ignito turgent cui sanguine venae,
Bilis et accendit nimios diffusa calores,
Non illi sanus quisquam persuaserit auctor,
Arabicâ infusos latices, mixtosque farinâ
Ducere, et usque imas incendia ferre medullas.
Tum sicco si quis gracilescit corpore, vitet
Quippe acres nimiùm, tales, me judice, succos!
Quod nisi praecaveat, non longum tempus, et omnem,
Si quis adhuc venis arentibus humor inerrat,
Ebiberint. Quid si mensis fortasse secundis
Mos tibi sit summi liquentes frigore alieni,
Atque vaporatos longo igne haurire liquores?
Ah! per, si qua tui remanet, per, si qua salutis
Cura tibi, abjectos hinc jam obliviscere rores,
Ceu liquidi florem ignis, et haud innoxia philtra.
Grata quidem primùm calefacta per ossa cucurrit
Illa lues; mox atra furit, sensimque perustam
Ad limum exsiccat tepefacti sanguinis undam:
Cogitur ille, pigris stagnatque canalibus; ipsum Moxque caput, gravis atque oculos stupor urget inertes;