Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 142
Unproofread scanNot analysed yet
Crudae saepe adeò et vitae praegnantia frustra
Stamina corrodens violentior ignis adedit.
Ergo deliciis medicinae cautus omissis
Ambiguae, ad meliora refer te pocula: lympham
Greber utrâque manu piceatam interritus hauri.
Non liquor illi alius quisquam certaverit olim,
Aut tetram meliùs pestem expugnare vaporum,
Certiùs aut stomachi crudos lenire dolores.
Ad stomachum facit illa aegrum, rursusque valenti
Est bona morborum venientem avertere pestem.
Adde quòd aetati se cuilibet aptat, et olim
Si capiti, si fortè minùs fluat utilis alvo,
Haud secus haec saltem membris innoxia serpit.
Femina cur igitur veterem cecinisse querelam,
Et spissos, unde unde fluant, causarier ultro
Deinde velit fumos, exangui pallida vultu;
Fumos qui mentem, Phoebeam ut nubila flammam,
Confusosque hebetant moribundo in corpore sensus?
Illa quidem tecto damnata et inertibus umbris
Saepius, et parvâ, textis operata Minervae,
In sellâ, nullos dat pigro corpore motus:
Hinc adeò venis ex longo putridus humor
Cogitur, in pigrae moremque modumque paludis
Et tristes cerebro mittit, crassosque vapores,
Grande malum! Sed te, quantùm potis, aegra moveres
Saltem, et signares propriis vestigia plantis,
Unde tibi sordes posset, vapidumque veternum
Largiùs è toto dimanans corpore sudor
gle
Prolicere! at molli suspendere corpora plumâ, Et lento mavis curru resupina levari. Quòd te si pedibus tandem piget ac pudet uti, (Jam res quippe nimis plebeium trita per usum) Parce queri tamen: ecce etenim, quâ te quoque possis
Refficere, et saevae subducere dentibus Hydrae,
Pando viam facilem; sed tu mihi neuve superbas
Delicias saxis piceatae ad nomina lymphae,
Neuve linenda putes lento picis unguine vocis,
Et claudenda animae tibi conceptacula: vina
Qualia Campanâ tralucent albida ab uvâ,
Aurea quale micant Hispanis collibus orta;
Tale micant (simili, aut medio inter utrumque colore)