Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 191
Unproofread scanNot analysed yet
Nativos ignes, neque jam udi tempore somni
Adfuit infirmo stomacho satis unde caleret;
Atque ita cùm graciles corrupto sanguine venas
Crudior impleret succus, fagitiva reliquit
Languidulos artus anima, in ventosque recessit.
Illum adeò indignâ claudentem lumina morte
Oceanus pater ut vicino è gurgite vidit,
Ingemuit, luctumque Ducis comitatus amici,
Non tenuit lacrymas Deus, indulsitque dolori.
Illum et Aremoricae fusae per tristia Nymphae
Littora, lugubri cum carmine defleverunt.
De quibus una: e Quid ô tamen haec lamenta, sorores,