Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
Funditis, et vano turpatis lumina fletu!
Scitis enim (nec caeruleas coelestia fallunt
Fata Deas) quanta hoc damno sors aequa rependat
Commoda, se quibus Armoricum super ardua nomen
Astra ferat, nostrumque novis successibus aequor
Crescat, et Adriacis meritò se praeferat undis.
Nempe dies erit, elato cùm sola superstes
Anna patri, egregio pulcherrima corpore Nympha,
Francorum augustum Regem felicibus urat
Ignibus, et tanti mereatur conjugis esse
Digna comes, seque illius sub jura, suumque
Imperium placito populorum foedere tradat.
Unde genus, mistâque olim de gente nepotes
Subcrescent Vallesiadae, longè optima bello
Pectora, nec sacri non observantia Phoebi;
Quorum per varios virtus invicta labores,
Antiquae Ausoniae tumidos premet aemula fastus,
Totamque ipsa suo subdet sibi tempore terram.
Et nos tantorum decorum, laudisque futurae Partem aliquam juvet esse; neque hac mercede potenti