Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 206
Unproofread scanNot analysed yet
Casus, ut humanis incommoda plurima rebus
Eveniunt, totâ plerumque is prominet alvo
Prociduus, tenerumque infesto pondere corpus
Affligit misere, et tanquam gravis hernia vexat?
Has ergo ut valeant aegris avertere curas,
Florentem medici nardum, cui Celtica nomen,
Tundere praecipiunt, et, facto pulvere, miscent
Resinae, Terebinthe, tuae, intritasque liquenti
Graecae oleo nucis excipiunt, cui dulcis in ore
Sit sapor, et leni demulcent unguine vulnus.
Inde etiam tenues flummis graveolentibus urunt
Panniculos, cineremque legunt, et amara lupini
Semina, quae ut rubro diluta fuere Lyaeo,
His bibulas saturant stuppas, adhibentque dolenti.
Nec minùs et linguae imprimis tibi sedula habenda
Est ratio, quando haud aliud praestantius ullum
Concessere hominum generi pia numina munus.
Adde quòd in magno haec pueris lactentibus usu
Esse solet, niveos dum sugit ub ubere rores.
Quam si qua impediunt, curvoque volumine torquent
Implicitam, et rigido cohibent retinacula nexu,
Non satis officio est, frustraque tumentia captat
Ubera, nec praesens potis hinc educere nectar:
Unde siti perit, in mediis ceu Tantalus undis,
Infelix puer, et jejuno corpore languet.
Has ergo, si quae fuerint, abscindere tricas
Expedit, et curtos quamprimùm exsolvere nodos.
Sive tibi hoc habili chirurgus forcipe praestet
Molliter excidens, sive obstetricis acuto
Ungue manus: modò, quisquis erit qui talia curet,
Vicinas linguae caveat contingere venas. Illa etiam, haud temerè fecit cui Ranula nomen Barbarus (instar enim ranae est, si exemeris artus)