Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 207
Unproofread scanNot analysed yet
Pernicies longè teterrima, quando sub ipsa
Exoritur lingua, calidoque exaestuat ardens
Igne tumor, nimiâ mortem qui mole minatur
Interdum, pervoque animam praecludit alumno.
Cui simile id morbi est, cùm saevâ ardentia flamma
Gingivâ saepe in molli tubercula crescunt,
Perque genas collumque, et tota subinde per ora
Purpureum latè spargunt incensa ruborem
Et faciunt febres, et membra doloribus angunt.
Nec multùm his adeò differre videtur et illa,
Quae pueri fauces gravis inflammatio verat
Nonnunquam, paribusque solet se prodere signis,
Quà tenerae linguae penitus radicibus haerent
Exiguae glandes: veteres dixere Latini
Tonsillas, et ab his sua morbus nomina sumpsit.
Quae mala corrupto cùm fermè à sanguine manent,
Ipse autem impuri damnoso lactis ab haustu
Accipiat sanguis vitium, quòd acuta redundet
Bilis, et inde acri scateant salsugine venae;
Hae tibi praecipuè partes, tibi, sedula nutrix,
Hoc incumbetonus, proprio de fonte venena
Exigere, et pravi noxam depellere lactis.
Quare age, quae pueri teneros depascitur artus,
Visceribus finge ipsa tuis hanc gliscere febrem,
Nec pigeat, tanquam aegrotum, curare libenter
Corpus, et hinc dulcem puppo instillare salutem.
Ille autem, rapidae dum saeva incendia febris