Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 208
Unproofread scanNot analysed yet
Mitescant, bibat Idaliis fragrantia sylvis
Citria quem mittunt aut Punica mala liquorem,
Si priùs Eoae succis medicabere cannae
Incoctum, et purâ miscebis largiùs undâ.
Tum blando violarum oleo, quod ab igne tepescat,
Collum ipsum, laevesque genas, et mollia inunge
Tempora, et exiguas infunde dolentis in aures
Ejusdem pauxillum olei, quâ parte laborat
Praecipuè, ardentemque aegro jacit ore ruborem.
Nec minùs interea, reddunt quam trita farinam
Hordea, praecipiam candentis flumine lactis
Incoquere, et totum emplastris obvolvere mentum.
Fors etiam graviora dabunt hae taedia curae,
Cùm suppuratis abscessibus acria fient
Ulcera, quae toto serpent infesta palato,
Depascentque ipsas rabidâ prurigine fauces,
Tu nisi lethiferi properas exstinguere morbi
Semina, gliscentemque altè compescere labem.
Quanquam alia esse potest hujus quoque pestis origo