Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 209
Unproofread scanNot analysed yet
Confectas epulas alimentaque mollia dentes,
Inde fit hos tanti ut coelestia numina vendant?
Res igitur nulla esse potest mortalibus aegris
Usu aliquo, ingenti quae non sit emenda labore.
Ille quidem fluido querulus puer admovet ori
Exiles digitos, et, quà pote, se juvat ipsum:
Tu tamen hunc melior nisi juveris ipsa laborem
Nullus erit; sed enim digitos priùs illine molli
Vel cerebro leporis, Siculae vel roribus Hyblae;
Tum leni humorem affrictu sensim elice, donec
Praevius exierit, factoque foramine, demum
Dens novus emergat, perque ora rubentia candens
Emicet, ut rubris inclusum fortè corallis
Candet ebur, facili arte manus quod Daedala rasit.
Quòd si incrudescat porrò dolor, ablue summum
Rore caput tepido aspergens, liquidisque rosarum
Imbribus, ac niveâ totum superintege lanâ.
Et tamen ipsa suo nisi munere fungitur alvus,
Nil agis: insano dabit incrementa dolori.
Dura igitur quoties fuerit, solvenda liquentis
Mellis ope, (hoc adeò multos conducit ad usus
Egregium inventum, quod amico ex aethere fluxit!)
Sive id jejuno libaverit ore puellus,
Seu balani in formam postico exceperit ano.
Vel si divini defecit copia roris,
Ipsa manu laevi nutrix fidissima caulem,
Betamve, aut viridis radicem ingessit hibisci.
Quod tamen huic morbo proprium est, si fusior alvus