Latin · Dactylic hexameter
PAEDOTROPHIAE
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 210
Unproofread scanNot analysed yet
Profluat, et gracili decedant corpore vires,
Quo magis hanc firmes, adhibenda papaveris albi
Semina, nec desint metuentis frigora myrti
Acceptae Veneri baccae, bicolorque cyperus:
Quae simul intrita, et lactis diluta liquore,
Parva salutifero recreabunt corpora potu.
Sin dira excruciant ipsum quoque tormina ventrem,
Et velut infesto vellunt praecordia morsu;
Juverit imprimis, calidâ qui foverit undâ,
Quique oleo anthemidis simul aut fragrantis anethi
Unxerit, aut veteri, quod ab igne calescat, olivo