Latin · Dactylic hexameter
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 229
Unproofread scanNot analysed yet
In buxo, quales Creta confusus in alta
Exhibuit Labyrinthus, et irremeabilis error.
Sunt alii, Phrygium quos ars imitata laborem
Plus juvet, intonsae ceu cùm per stamina lanae
Ducit barbaricos virgo Sidonia textus,
Et tendunt oras circùm, quas floribus explent.
Multi simplicibus, rata per discrimina, quadris
Delectantur, ubi se flores undique prompti
Objiciant spectantum oculis, manibusque legentam.
Sed quid ego innumeris hortorum exempla figuris
Proponam, unde tibi è multis optanda requiras?
Illa mihi reliquas placeat super optima formas,
Ipsi quae campo, textu meliore, quadrabit.
Postquam cuncta tibi fuerint provisa, subactum
Area ferro iterum latè explananda per aequor;
Ne, si planities dorso decedat iniquo,
Deformet textumque horti, buxique figuram.
Mox, ubi dura suo de frigore bruma remittet,
Cuncta tibi stratum buxo plebs rustica campum
Conserat, et quanquam causando multa moretur
Festina, dum sole licet, coeloque sereno.
Res quibus angustum concesserit arctior hortum,
Pro buxo, didicere suos includere flores
Aut humilis ligni septo, testaeve rubentis,
Exiguam florum buxus ne lubrica sedem
Anticipet, campumque suis radicibus urat.
Ne tamen, hoc buxi pro crimine, villicus omni
Horto buxum adimat: sine buxo, grandibus hortis
Non constabit lionos unquam suus, ipsaque semper
Quantumvis culti languebit gratia ruris.
At quoniam florum penitus natura, genusque
Et varium est, et multa modis sunt semina miris;
Illorum proprios generatim discere cultus
Profuerit, tum quo praesertim sidere crescant,
Quae quibus est habilis tellus, quae commoda plantis: Nam neque, quàm variae species, et semina florum Est numerus, nec quae quibus est vis insita bulbis.
Quorum pars brumae impatiens, et condita terrae
Ver tepidum expectat, donec se tollat in auras;
Pars hyemem passura, suâ ab radice virescit
Per brumam, rigidos Boreae aspernata furores;
Pars amat apricum solem, pars frigus et umbram.
Nec tellus omnis vires dabit omnibus aequas:
Namque hos siccus ager flores juvat, humidus illos;