Latin · Dactylic hexameter
RENATI RAPINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 230
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cultu infelix, et cautibus horret acutis,
Utilis est aliis, aliis incommoda tellus:
Omnia solerti quae sunt discenda colono.
Dumque seris flores, iterumque iterumque monebo,
Menstrua ut evolvas signantes tempora fastos,
Coelestisque legas suprema volumina mundi,
Et memor observes, quo denique signifer orbis
Astrorum varios discriminet ordine menses;
Quas auras paret Eurus; aquis quid turbidus Auster
Cogitet, et quid Sol serus, quid portet Eoûs,
Quo ventos cornu, quo Cynthia provocet imbres,
Quae coelo, quàm certa fides sit habenda sereno;
Quatenus aut Helice, aut plaustro tardante Bootes,
Sint aequi arboribus; teneris quid floribus obsint
Vel nimbosae Hyades, vel Pleiades Atlanteae.
Nam neglecta aliis, et inobservata per annum