Latin · Dactylic hexameter
257
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 257
Unproofread scanNot analysed yet
Et quanquam ad cultum non sat respondeat omnem,
Flos amat ille coli: vestrae ne parcite curae;
Omnes vincet opes vestri, si floreat, horti.
Ipsa per areolas buxus tondenda, sub ipsum
Septembrem, primive tepent cùm tempora veris,
Si priùs effusum paulò mollitus ad imbrem
Ramus erit, nimiùm ferro ne fortè resistat.
Cuncti autem nec sorte unâ, nec legibus isdem
Nascuntur flores: positis pars altera granis,
Altera tuberibus, pars provenit altera bulbis.
Mense sub Octobri, bulbos tellure refossâ,
Longa super tabulata, sereni ad luminis auras,
Ordine proponunt longo, dum protinus omnem
Collectum aestate humorem, tellure sub ipsa,
Ad solem exuerint; purgatos tempore certo,
Committuntque solo rursum, scrobibusque sub altis
Infodiunt, rigidae durent ut frigora brumae.
At non tuberibus similis debetur habendis
Cura, semel quae missa solo, se sponte propagant,
Summam subter humum: tamen altiùs infode bulbos
Tuberibus; majoris egent humoris, et ipsum,
Ni fundo subeant, metuunt penetrabile frigus.
Quòd si non ipsos inter constare colonos
Comperias, flores quâ tempestate serendi,
Observabis, ubi cedenti Scorpius ibit
Obvius Erigonae, chelasque movebit inertes,
Cùm gruis auditur raucae, de nubibus altis,
Clangor, et it tardis per coelum exercitus alis:
Non est ulla magis plantandis floribus apta
Tempestas, terram si, paucis antè diebus,