Latin · Dactylic hexameter
258
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 258
Unproofread scanNot analysed yet
Humifer Autumnus modico tepefecerit imbre;
Ipsa sinu tellus bulbos complexa tepenti,
Laetificum humorem germen diffundit in imum.
Effusos ne terra tamen restagnet ad imbres,
Unde soli fundo bulbos corrumpat aquosi,
Aggesto, clivum in modicum, paulumque tumenti,
Pendentique solo, flores plantare juvabit,
Excidat ut, pronâ tellure, superfluus humor.
Sic famulos, flores nuper plantare monebat
Nostrius, augustis custos qui praesidet hortis,
Ornandi ruris magnus monstrator, et omnis
Egregius culturae hortorum, artisque magister.
Contemplator item, felix quae Luna serendo est:
Namque illam coeli, tempestatumque potentem
Et tellus colit omnis, et altè observat euntem,
Dum coelo fulget radiis argentea puris;
Illius et faciles veniunt de munere venti,
Atque suos ponunt aurae, tolluntque furores.
Post quartam, donec plenum se curvet in orbem,
Optima floribus est satio: cùm deficit, omnis
Infausta est operi, nec terrae est apta movendae.
Nec coelo, agricolae, invito, date semina terris:
Quando Luna vetat, Lunae parete vetanti;
Cùmque favent stellae, stellas audite faventes.
Vos et araturo monstrabitis astra colono,
Parrhasides stellae: solae vigilare soletis
Omnibus è stellis, solae et monstrare potestis.
Sunt qui saepe suos, medicato semine, flores
Folliculo majore, sinus laxare tumentes,
Et calicem angustum foliorum implere comanti
Oog
izec