Latin
259
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 259
Unproofread scanNot analysed yet
Luxuriâ, et contra morem turgere docebunt.
Sunt etiam, certâ qui floribus arte colores
Conciliare alios, aliosque inducere odores,
Et propriam norunt formae emendare figuram,
Aut differre suos, in non sua tempora, foetus,
Aut illos, partu properato, urgere morantes.
Quae tibi deliciae faciles, sumptuque parandae
Non magno: nec enim praestent qui talia, deerunt.
Sed quae floruerant extremos solis ad aestus,
Dum gravis ardentes urebat Sirius agros,
Hybernos etiam durant: tanaceta per imbres,
Clara colore suo crispaeque volumine frondis.
Hunc primus, Poeno quondam de littore, florem,
Dum premeret victor durâ obsidione Tunetum,
Carolus Austriades terrae transmisit Iberae.
Dumque riget brumale gelu, primâque December
Urit humum glacie, Scythici sub frigore coeli.
Sarmaticosque viret nigranti flore per agros,
Helleborum, summasque nitent aconita per Alpes
Lutea: namque alium florent diversa per annum.
Inde pharetratâ cyclaminos Perside missas,
Curvaque 2 laureolam Mosae per littora natam,
Atque crocum viridis super alta cacumina Jurae
Crescentem, largumque comâ, folioque3 merascum,
Et toto passim vernantes frigore 4 sonchos,
Nec non, mensibus his, Narcissum sera comantem
Florere aspicies, et brumales Hyacinthos.
Tanaisis, fleur d’Afri- rouge et blanche.
4. Laiteron, ou Palais de que, ceillet d’Inde. lièrre. 2. Laureole. 3. Bois gentil, de couleur