Latin · Dactylic hexameter
282
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 282
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quis, dotibus his, natam de stirpe pudendâ
Esse putet: ripa è Peneide, maxima quondam
Orta fuit virgo, summi nurus esse Tonantis
Quae poterat, si fortè Deo contenta marito,
Audisset primos Phoebi victoris amores.
Ille humeros pharetrâ insignis, spolioque superbus
Pythonis, meritoque suo, quaerebat amari.
Felix virgo, Dei thalamos si fortè rogantis,
Solis equis, coeloque omni dotanda, tulisset!
Quanquam, coelestis sprevit dum vota mariti,
Grande tulit pretium, servatum nympha pudorem,
Et quos laurus habet Phoebi de munere honores,
Quòd templis toties, quòd sit celebrata theatris,
Tarpeiique Jovis postes figenda sub altos,
Summa suis latè Capitolia frondibus ornet.
Tu sacros Phoebi tripodas, tu sidera sentis,
Et casus aperis rerum praesaga futuros.
Te juvat armorum strepitus, clangorque tubarum,
Perque acies medias, saevique pericula belli,
Accendis bellantûm animos: te Cynhius ipse,
Te Musae vatesque sacri optavere coronam.
Est etiam arboreâ florens de gente: ligustrum
Persarum, volucres peregrino ex alite cristas
Caeruleo quod flore refert, ramoque comanti;
Et floret, primi frondent cùm tempora veris,
Atque suo virides hortos incendit odore.
Quid memorem quanto se 2 Punica malus honore
Efferat, ut virides ramis fruticantibus hortos
1. Lilas.
2. Grenadier.