Latin · Dactylic hexameter
283
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 283
Unproofread scanNot analysed yet
Ornet, et ardenti ramos convestiat ostro?
Nam neque se quisquam florum de gente, neque ipso
De genere arboreo, simili se jactet honore:
Fronde super viridi multo flos aureus igne,
Et formae insignis varioque volumine crispus
Lucet, et egregio per agros splendore superbit.
Postquam autem flori sua denique forma recessit
Purpureo pro flore, suum se fructus in orbem
Informat, tenditque novo super orbe moronam.
Intùs quae Tyrio sunt perlita grana rubore,
Mille latent, digesta suos, ex ordine certo,
Per loculos, ceu cùm moliri cerea regna
Coepit apis, mellique suas distendere sedes,
Ordine multifido, et crates fundare favorum.
Nam sua cuique acino cella est angusta, sunsque
Ordo, quem tenui septo membrana coërcet
Durior, et reliquae ponit fundamina moli;
Granaque sunt ori per sese dulcia tantùm,
Quantùm acida, et mixtum referunt ab utroque saporem.