Latin · Dactylic hexameter
283
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
Unde corona autem, seu purpura mixta coronae,
Venerit huic pomo, non est exponere longum.
Maura fuit, prisco Nomadum de sanguine, virgo
Et quantùm color ille tulit, formosa; sed isti
Non par respondit fati indulgentia formae.
Nam patrios vates, atque ipsa oracula Divûm
Dum se virgo super nimis ambitiosa rogaret,
Responso vatum ambiguo sibi regna putabat
Portendi, quando spondebant fata coronam:
Demens, quae vatum potuit considere dictis!
Namque triumphatis dum se referebat ab Indis,
Illam connubii specioso nomine cepit
Vitisator Bacchus: mulier frustrata, coronam
Erepti retulit pretium dotale pudoris,
Postquam facta virens, de corpore virginis, arbos,
Formaque successit formae diversa priori.
Nec decus hortorum non juverit, horridus ille
Sit licè, et folio rigeat: paliurus acuto,
Et: rhamnus, spinae nomen cui contigit albae,
Frondiferumque caprifolium, et sylvestris acanthus,