Latin
HORTORUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 293
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm diverso igitur de colle coëgeris undam
Errantem, subjectum illam curabis in hortum
Deduci: ducendi autem non unica fontis
Est ratio. Sunt qui plumbo, testâve receptos
Vallem in subjectam soleant traducere fontes,
Si via praesertim fuerit non longa, latexque
Colle in pendenti, venâ uberiore, repertus.
Nam si cogendis et adhuc, de vasse propinqua
Multiplicandus aquis, venae non uberis ibit,
Ille cavi angusto, sub terram, pariete saxi
Includendus erit, quò defluus imbribus humor,
Vicinoque latex circum de rure coactus,
Insinuans sese, muri per septa meando,
Agglomeret, cursusque patens se laxet eunti.
Ne tamen unda fluat per iter salebrosa malignum,
Perque sinus caecos, aut sordes ducat ab ipsa
Terrarum eluvie, spatia inter certa locorum,
Rivi cursum omnem 2 putealibus infode fossis.
Nam planum per iter, raperet quem cursus aquarum,
Limus iners fundo puteorum haerebit in imo;
Nec poterunt raptae fossam transcurrere sordes,
1. Canal de Terre cuite. 2. Les Puisaris de pierrees.