Latin
HORTORUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 294
Unproofread scanNot analysed yet
Cursu interceptae medio, immersaeque lacunis.
Et quamvis1 caveam tractus penetrabitur altam
Omnis subter humum, puteis tamen omnibus extent
Sublimes 2 speculae, per quas vel turbida coeno
Unda repurgetur, vel fundo prorsus ab ipso,
Quae sordes se fortè cavo infudere patenti,
Mittantur, labesque omnis tollatur aquarum.
Nec mihi, nec quisquam sumptus persuadeat istos,
Rure in privato, ducendo impendere fonti,
Quos quondam3 Arcolio fecit Medicea sub alto
Lutetiam ad magnam, quando deduxit in urbem
Pontibus impositos, tanto molimine, fontes.
Admirandi operis moles praecelsa, superbos,
Pariete perpetuo, sublime assurgit in arcus,
Suspensique fluunt, grandi sub fornice, fluctus,
Qui cursu latè excisos labuntur eodem
Per montes, ac per substructas aggere valles.
Nam paries quadro jungit divortia saxo,
Per quem magnarum cursum fraenavit aquarum
Regina, et totam fontes divisit in urbem:
Hos autem quamvis admittat publica sumptus
Pro populo fortuna, tamen privata recuset.
Vosque mihi hic estis, quibus est res ampla, monendi,
Ne fors ducendo census pro fonte paternos
Contingat vobis expendere. Vidimus istis
Sumptibus eversasque domos, absumptaque nuper
Praedia magna: modum discant servare modesti;
Nec per compositos, testâ ex arente, canales
3. Arcueil.
1. Pierres.
2. Les Regards.