Latin · Elegiac couplet
TTITIATETTIETERO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 471
Unproofread scanNot analysed yet
Incurata manent laesae semel ulcera fama:
Haec tibi non alter, sed sibi quisque facit.
Si tuatu laudas, solus laudabis; at omnes
Hunc laudant, de se qui silet, atque suis.
Nasci debuerat nunquam, qui ferre recusat
Tristia, vel primùm debuit ille mori.
Non memorare decet, si quid bene feceris ulli;
Si malè passus eris, nec meminisse decet.
Omnia durando vinces, quae dura videntur:
Aggravat impatiens, quod malè portat, onus.
Post piguit paulò, quoties sum dura locutus:
Crede; juvat semper lenia verba loqui.
Est odii certò genitrix injuria: certus
Non ita pro meritis ingeneratur amor.
Gratia de magnis oritur vix plumen factis;
Plumbea de verbo provenit ira levi.
Omnia de quovis bona dicere semper amato,
Vel mala si de te dicere sorsan amet.
Pungit apis; punctu perit exarmata: nocere
Vult mala lingua milii; plus nocet ipsa tibi.
Cum fatuo ne lude jocis: illudere credet,
Sint licèt et molles et sine dente joci.
Frivolus est, quisquis joca captat frivola: mistum
Colloquiis parcè convenit esse salem.
Ne risum captare puer, ne fingere mimum,
Ingenii signum cogitet esse boni.
Et piper, et vescum, nihil ultra, dente premat sal,