Latin · Elegiac couplet
TTITIATETTIETERO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 472
Unproofread scanNot analysed yet
Qui loquitur, praeter salsa jocosque, nihil.
Garrulitate puer multis placet; at mihi certè
Non placet insulsâ garrulitate puer.
Multa lacessitus qui contra pauca reponit
Apta, neque arguto non sale tincta, placet.
Pleraque miratur populus, quae grandia cernit;
Grandia sed cerni futilis umbra facit.
Te proba si ducat ratio, mirabere pauca:
Nil sapiens unquam non patienter amat.
Sic aliis ignosce, velut si plurima pecces;
Ceu nihil ignoscas, omnia probra caveRectiùs ut rivas, alienos consule mores: Exprime quae laudas; quae secus, illa fuge