Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 57
Unproofread scanNot analysed yet
Mente viget solâ, spatiis acceptus in illis
Finxit in immensum quae non sine corpore fundi,
Miraturque suas artes, mundique novelli
Prodigium, ac studio mentem solatur inani.
Nec te praeteream, rigidi facunde Catonis
Aemule, Romanam quem Corduba misit in urbem:
Quippe quòd errores, et somnia vana relinquens
Hactenus occultos meliori ex arte Cometas
Cernere condidicit, tibi se debere fatetur
Haec aetas: sed nec tanta est facundia nobis,
Ut possim causae reserare arcana latentis;
Ipse mihi proprias voces, et idonea verba
Suffice, et eloquio profer tua dona diserto.
Tellurem multi circumstant orbibus orbes
Impliciti, spirisque ingentibus undique cingunt.
His super ardenti gradiens cum lampade Phoebus
Metitur celeres spatiis aequalibus horas,
Atque dies mensesque, et tempora signat, et annos.
His super innumerae volvunt sua lumina flammae.
Sed non cuncta uno gradiuntur sidera motu,
Nec commune tenent centrum; quin circulus idem
Unâ parte sui premitur devexus in ima,
Altera dum superas immensè assurgit in auras.
Hinc quaedam, solitos volvendo ex ordine cursus,
Ut tetigere locum cycli, cui proxima terra est,
Exiguo primùm produnt se lumine nobis,
Paulatimque novas vires, nova robora sumunt,
Dum steterint illic, minimo quà linea terras
1. Sententia Senecae Cor. VII.) quam amplexi sunt pledubensis, (Natur. Quaest. lib. rique recentiores.