Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 58
Unproofread scanNot analysed yet
Pertingit spatio, et vultu majore videntur,
Aversumque trahunt Phoebeâ à lampade fascem,
Porrectis clarum radiis: Maurusia quales
Arva colens, Scythicave leo nutritus in ora
Attollit cervice jubas; aut pinguibus arvis
Quales cùm messor cerealia munera terrae
Condit opes, gravidos succidit falce maniplos.
Rursus cùm superis referunt se partibus orbis,
Ecce iterum nostros fugiunt abeuntia visus,
Atque ita constanti velut in statione recurrunt.
Neve tibi me vana putes haec fingere, possum
Et causam, et tempus certis praedicere signis;
Nec magnus labor: historiae monumenta fidelis
Consule, post denos quater: et sex circiter annos
Invenies aliquem mundo illuxisse Cometam.
Sed quia vel nostrum cùm sol tenet igneus axem,
Ostendunt sese, aut illos incuria segnis
Negligit, idcirco rarum horrendumque videri
Esse putantur, et insolitâ formidine mentes
Percellunt, quoties peregrino lumine fulgent.
Quare agite, ô coelo gens ingeniosa tuendo,
Astronomi, artificesque tubos, censoria vitra
Promite, et oblongae per certa foramina cannae
Stellarumque situm, et varios disquirite motus.
Nec licèt haec fuerint studio perfecta fideli
Omnia, non aliquis lateat vos aethere in alto,
Plurimaque indictus portet mala signa Cometes;
At vani illudant oculis speculantibus ignes.
1. Refert Gass. Epitom. 4 part.
Namque Parisiacae quondam sub moenibus urbis,
Quà piger humectat flaventes Sequana campos;
Deceptos quanquam ingenioque usuque magistros,
Dum nimiùm fidunt arti, et fallacibus auris,
Nunc etiam toti fama est notissima regno.
Est ludus, magni in speciem compacta draconis
Machina: sanguineae fauces, caudaeque fluentis
Syrmata longa illi; geminae hinc atque inde per artem