Latin · Dactylic hexameter
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 75
Unproofread scanNot analysed yet
Tramitibus coeptis minùs omnibus una recedunt.
Tum gradibus certis quae stamina ponè sequuntur,
Flectuntur magis atque magis, diversaque cursum
Direxere aliò, et sociis abiere relictis.
Quòd si oculos tali jam dissociata refractu,
Atque suum per iter non rursum immixta, penetrent;
Tum verò certas pingunt per lumina formas,
Distinctumque ferunt, quo sunt imbuta, colorem.
Non tamen haec rutilis non haec data foedera filis
Magnorum sine mente Deûm, sine numine credas.
Ipse pater, primâ nascentis origine mundi,
Versicoloratam percurrens pectine telam,
Staminibus lucem variis ita texuit auctor,
Quodlibet ut certâ natum esset lege refringi,