Latin · Dactylic hexameter
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 76
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet atque oculos certâ percellere formâ
Unde simul potuere seorsum inflectere cursum,
Et discreta aliis telâ variante retexi;
Continuò et leges, et flexum servat eumdem
Quodque suum, innatumque negat mutare colorem.
Non secus ac placidae collum adsimulata columbae,
Vestis ubi fulget teneris induta puellis:
Illa quidem ambiguâ rutilans sub imagine fallit
Multicolor, variansque; at si fila arcta retexas,
Lumina constanti stringit tibi quodque colore,
Quo tamen indicio, Musae, quibus artibus usus
Naturae hanc partem, atque haec mira reperta docebo?
Est ternam in faciem, quarum laevissima quaeque,
Porrectum mediam vitrum non ampliùs ulnam,
Nomine quod Graii dixerunt Prisma vocantes,
Aptum opus, et tales fabricatum munus in usus.
Hoc ubi ad apricae Solem opposuere fenestrae,
Atque ubi multiplici lux est discreta refractu;
Tectum introgressae diverso tramite partes