Latin
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec violas, haec secum undas, herbam illa virentem, Ista crocum, tulit illa rosas; propriisque refulget Pariete in adverso variata coloribus Iris. Tunc verò haud dubiis, quod diximus, accipe signis: Prismate namque alio rumpes, si fortè virori Coeptum iter et partes vitrum versabis in omnes; Protinus haec stabili pars invariata colore Pervolitat loca cuncta domûs; et jam angulus, et jam Supremum tractu ridet viridante lacunar. Quae cùm ita sint, dubiâ nihil est cur mente feraris, Quin certos flexus, cortos quin ferre refractus,