Latin · Dactylic hexameter
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 79
Unproofread scanNot analysed yet
Aequantur plures; atque uno tramite plures,
Quod sequitur, coëunt radii, qui robore juncto
Plus possunt, radiosque ideo dixere valentes.
Horum igitur tantùm telis inflicta coactis
Vulnera percipies, hos experiere videndo
Fulgere et innati speciem tibi ferre ruboris.
Atque ea, de roseis quae sunt tibi tradita filis,
Ad reliquos poteris tute ipse aptare colores.
At quoniam, ut docui, flexu non frangitur uno
Quisque color, cunctis idcirco haud angulus idem
Maximus est; guttâque licèt digressus eâdem,
Quisque secat radiis diversas fortibus auras.
Proinde tibi ignitos mittit quae gutta pyropos,
Extra oculos aliò crocei jaculatur acanthi
Spicula; quae crocei tibi spicula mittit acanthi,
Ignitos aliò jaculatur gutta pyropos.
Et siquidem cunctis haec foedera, tempore eodem
Ordine septenos ad lumina nostra colores
Nonnisi distinctae poterunt immittere guttae.
Forsitan at quantum simulacra valentia flexum
Quaeque petant, et mira hominum observata requiras. Quilibet in primis sive amplum circulus orbem Ducat in immensum, gyro seu se attrahat arcto Interior, spatiis segmenta in quattuor aequis
Finditur; at gradibus decies segmenta novenis
Caeduntur, magnosque ita caesa aptantur ad usus.
Parte rotae in mediâ, centroque immobilis axis
Concilium radii celebrant; locat angulus omnis
Hìc caput in zonam protentus crura rotundam.
Quotque gradus, partesque orbis crus inter utrumque
Ceperit, ex illis mensuram et nomina ducit.
His positis, siquidem in pluvios Sol aureus imbres
Lucida tela jacit, pluviâ quae reddita ab ipsâ
Percellunt nostros rutilanti vulnere visus:
Finge parallelam venienti à Sole sagittae
Ex oculo filum ire viam, atque, ut fortè necesse est: