Latin
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 80
Unproofread scanNot analysed yet
Immergive solo, aut summas corradere terras.
Protinùs ex ipso, radiisque à nube remissis
Angulus exorietur, et ipso in lumine acutum
Defiget caput, atque aliquem, quem tute licebit
Confingas tibi mente, secabit cruribus orbem.
Ergo quaterdenos suram quando inter utramque
Clauserit iste gradus, violae tum forma videri,
Indicus et color, et vitreis color aemulus undis
Incipient; tum deinde oculis gratissima imago
Accidet, et viridi pingetur gutta smaragdo.
Tum reliqui surgent, flexu crescente, colores,
Flavusque, croceusque, et pulchri flamma pyropi.
Nec priùs absistent, dum binis angulus alter
Exsuperet primum gradibus, quorum inter utrumque
Omnia stant simulacra, atque omnis cogitur Iris.
los igitur flexus radii petiere valentes Ordine quisque suum: atque ipsos divina Mathesis, Absque Iri, et tantùm radiorum more notato,