Latin · Dactylic hexameter
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 83
Unproofread scanNot analysed yet
Angulus exoritur, rigido durescere ferro:
Sedibus haec autem mox se convolvat in isdem
Fixa loco; at radius dextrâ laevâque feratur
Infragilis, guttamque ferens, atque aëra findens.
Nonne vides, flexum si cum illâ servet eundem,
Nec segnis magis incumbat, nec se efferat altè
Varicus, ut zonam describat gutta rotundam
Quò se cunque ferat? Terrae at sola dura vetabunt,
Ne coëant capita, et plenis ne cornibus unquam
Pulcher in integrum ducatur circulus orbem.
Idcirco expletum non se Iris colligit audax
In gyrum, sed Sole gerit se nata minorem,
Auricomum referens, at non toto ore, parentem.
Nec verò solas reputes effulgere guttas,
Quas hic fortè vides: liquido ex umbone repellunt
Lucida tela omnes, dictâ jam lege; sed illa
Dispereunt agris passim, pulchrosque colores
Heu! frustra in caecos deperdunt irrita campos.
Quòd si oculis subeas, simulacraque jacta receptes,
Sive pedem referens, gressum seu longiùs urgens,
Usque novam cunctis mirabere partibus Irim.
Haec tu olim sapiens praecepta secutus, et istis
Doctus ab indiciis, ab! ne crudelia dicas