Latin · Dactylic hexameter
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 84
Unproofread scanNot analysed yet
Sidera, crudelesque Deos, si fortè sequentem,
Tendentemque manus, atque oscula grata parantem
Illa fugit, tutosque urget pudibunda receptus.
At neque tolle animos, nec captam stultus amore
Irim crede tuo, si quando blanda sequatur
Cedentem, atque ultro fugienti passibus instet.
Scilicet haec ideò eveniunt, quòd in aëre toto
Guttae omnes radios jaculantur, et uda per arva,
Quoquoversùm adeas, certâ sub lege subibis
Reddita nunc aliis, aliis nunc spicula guttis.
Quanquam etiam fama est miseri pro funere Xanthi,
Si vates meruere fidem, neque somnia narrant,
Has Veneri saevas Thaumantida pendere poenas.
Namque ferunt famâ, Xanthum, quà se alta coruscis
Explicat Ida jugis, et sylvas densat opacas,
Dilectum Veneri Xanthum, Paridisque sodalem,
Formosam variis vidisse coloribus Irim,
Vidisse, et totis flammam admisisse medullis.
Illa sed, immitem dominae Junonis ob iram,
Cultorem Veneris refugit, sacrumque pudorem,
Nominaque ingratae praetexit vana repulsae.
Quid non ille, feros ut posset flectere sensus,
Extudit infelix? quae non tentata reliquit?
O quoties rupes, depressaque questibus arva
Impulit, et blandâ fugientem voce secutus,
Aspera flebilibus percussit saxa querelis!
O quoties, Nympham Divûm dignatus honore,
Proceras summis sacravit montibus ornos,
Cervorumque sacris fixit capita ardua truncis!
Quid tamen heu! miserum lacrymae, quid verba precan is,