Latin
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 313
Unproofread scanNot analysed yet
Exsequar incoeptum nunc bene tutus opus.
Ne temere accedas, ne non meditatus ad Aulam;
Hoc primum, nostrâ doctus ab arte, cave.
Dicitur Alcides, sibi quà via bina patebat,
Ancipiti quondam mente stetisse puer.
Floribus hinc illum visa est redimita Voluptas,
In sua protentâ castra vocare manu;
Hinc apio crines Virtus devincta sedebat,
Et, meus, Alcide, postmodò, dixit, eris.
Terga Voluptati vertit; meque accipe, dixit,
Virtus, sis quamvis dura, sequenda tamen.
Tom. III.
Haec satus Alemenâ; vox perculit ista novercam:
Tunc Jove progenies digna parente fuit.
Ergo age, dumque potes, lentâ circumspice curâ,
Quid tibi, quid votis spondeat Aula tuis.
Aulica praecipuè subeas ut munia, vires
Num tibi sint, tacitâ consule mente, pares.
Sunt bona, quae virtus per se sibi comparat, et quae Ingenio possit quaerere quisque suo; Sunt bona, quae facilis, cui vult, natura ministrat;