Latin
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 314
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, quae sors caecâ datque, negatque manu.
Aspicis, ut digitis solers natura magistris,
Munia non nostrum formet ad una genus:
Hic satus ad pacis, belli satus alter ad artes;
Naturâ hic solers nascitur, ille sagax.
Additur huic felix audacia, semper ut inatet
Grandibus; hunc fervor sanguinis intus agit.
Si tibi nativo torpescit glutine sanguis,
Nullaque magnanimas suggerit ira faces,
Quid tibi civiles demens exposcis honores?
Non seges in titulos nascitur ista tuos.
Scilicet audendum est: primas spe concipe semper,
Tensaque da laxo vela rudente velli.
Audax quòd fuerit, penetravit in aequora primus
Tiphys, et invito gurgite fecit iter.
Cui nisi Penelopae notus vixisset Ulysses,
Ni foret abiegni ventre receptus equi?
Proximus audaci temerarius: ô procul Aulâ
Iste sit, et duro vomere findat humum.
Callidus hic, tectusque: bene est; accedat ad Aulam; Non erit excordi simplicitate bonus.
Dexter hic, et partes se vertere natus in omnes:
Ingenio varios mobilis Aula capit.
Utilis est humor bilis; vel flava, vel atro
Sollicitet tumidum sanguine mixta jecur.
Hac
sine, nil magnum geritur; tamen atra Minervae Plus favet; ast Aulae flava sit apta magis. Haec dabit humanis mores congressibus aptos;