Latin
ALITER
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 11
Unproofread scanNot analysed yet
sunt quatuor continuè proportionales, sub quarum extremis vel medijs quod sit planam, aequale est 1/2 id est 8, aggregatum vero extremarum est 1/2 id est 9. &sit IN. aggregatum mediarum ex serie continus proportionalium. 1. 2. 4. 8. Quum autem quadruplus cubus è triente coefficientis plani, praestat solidi datae mensurae quadrato: aliam eo casu sortitur aequalitas constitutionem, ambiguae seu ei quae negatur inuersè conmunem: quò pertinet sequens Theorema. THEOREMA. III. Si A cubus minus B plano ter in A, aequetur D solido: cedat autem D solidi quadratum, quadruplo B plani cubo: B planum ter in E minus E cubo, aequabitur rursus D solido: &enunciatur E de duobus lateribus, à quibus singulis quadrata, adiecta rectangulo sub ipsis lateribus, faciunt B planum. Quod autem fit ab vno laterum in quadratum reliqui, adiunctum rectangulo: seu aliter quod fit abs aggregato laterum in rectangulum, est D solidum. A vero enunciatur de aggregato illorum laterum. Ex zetetico. Dato plano quod constat aggregato quadratorum à duobus lateribus, plus rectangulo sub ijsdem, &dato insuper solido quod fit abs aggregato laterum. in rectangulum, inuenire latera: vel etiam laterum aggregatum. Si IC. –21. N. aequetur 20. quoniam quadruplus cubus ex 7 maior est quam 400. igitur 21N. C. aequabitur, o &sunt duo latera, à quibus quadrata adjuncta rectangulo à lateribus, faciunt 21. aggregatum autem laterum, ductum in rectangulum est 20. &fiti N in aequalitate inuerse negata, alterutrum e lateribus, maius minusue; in directe vero negata, ac gregatum ipsorum laterum, ex hypothesi laeterum. 1. &4. Neque verò in Geometricâ phrasi hic erit magna dissimilitudo: Enimverò dicet Geometra, B planum esse aggregatum quadratorum à tribus proportionalibus lineis rectis, D vero solidum quod fit ab aggregato extremarum in mediae quadratum, seu ab alterutra extrema in aggregatum quadratorum à reliquis, &fieri A aggregatum extremarum, E vero primam vel tertiam Sic in exposito themate, 21. est aggregatum quadratorum à tribus proportionalibus, &solidum 20. est ab aggregato extremarum in mediae quadratum, seu ab alterutrâ extremâ in quadratae reliquis ex serie proportionalium 1. 2. 4. At elegantius &praestantius ex Analyticis Angularium sectionum huiusmodi aequalitatum constitutio eruitur, &ad ἐυμηχανίαν accommodatius in hanc formulam.