Latin
ALITER
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 12
Unproofread scanNot analysed yet
ALITER. TERTIVM THEOREMA. SIA cubus minus B quadrato ter in A, aequetur B quadrato in D. sit autem B maior D semisse, B quadratum ter in E, minus E cubo aequabitur B quadrato in D. Et sunt duo triangula rectangula aequalis B hypoterinsae, ita vt angulus acutus subtensus à perpendiculo primi, sit triplus ad angulum acutum subtensum à perpendiculo secundi; basis vero dupla primi, est D. &fit A dupla basis secundi. E vero basis simpla secundi, contracta, protractaue longitudine eius quae potest quadrato triplum perpendiculi eiusdem. 1. C. –300. N. aequetur 432. vel etiam 300 N. –I. Caequetur 432. sunt duo triangula rectangula, quorum hypotenusa communis est 10: ita vt angulus acutus primi, à perpendiculo videlicet subtensus, sit triplus ad acutum secundi, à suo quoque perpendiculo subtensum; basis autem primi dupla, est 1 1/2 1/2 &M in aequalitate directè negatâ est basis dupla secundi: in inuerse vero negatâ, est basis simpla secundi, plus minusue est quae potest quadratô triplum perpendiculum secundi. Constituta hypotenusa communi 10. basi secundi trianguli 9. sit perpendiculum eiusdem secundi l. 19 Primi vero hypotenusa stante ro. sit basis: itaque quum in eâ hypothesi dicetur 1. C–300N, aequari 432. fiet IN. 18. vel quum dicetur 300N. –I. Ca quari 432. fiet vnus numerus 9 —l. 57. vel 9 –l. 57. Atque haec ad assequendum ex zeteticis constitutiones adaequatarum quae affectae sunt potestatum, exempla nunc sufficiuntor. Etsi enim de simpliciter affectis Theoremata tantum proposita sunt, ta men quemadmodum ad multipliciter affectas possint trahi, vix ignorabitur, quando praesertim detegetur earum Plasma, de quo iam succedit dicendi locus. ipsorum enim zeteticorum à quibus antedictae constitutiones depromptae sunt, iam patuit processus sufficienter in expositis eclogis, hoc postremo Theorematè excepto, quod par est reijci in peculiarem zeteticorum ad Angulares sectiones pertinentium siluulam. De Generali Methodô Transmutandarum Aequationum.