Latin
CAPVT VII
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 15
Unproofread scanNot analysed yet
Climacticus regularis adscensus sit, quum vtraque propositae ęquationis pars, distributa ordinate, vel secus ex Artificis industria, ducitur sub-quadratice, sub cubicè, &depressius sub-climacticè: ad scito nempe ad id supplemento dato vel inquirendo: omnia autem post ductionem, diuisionemue congruè ordinantur. Irregularis autem adscensus fit, quum omnia quibus proposita ęquatio constat, singularia homogenea ducuntur in eundem Parodicum gradum, siue purum, siue affectum à datis congruentibus magnitudinibus, vel etiam eas adficientem: &ducta congruam interpretationem accipiunt, &ordinationem. Descensus contrâ, quum omnia singularia illa homogenea ap plicantur, siue ad Radicem quaesititiam, siue Radicis gradum Potestate inferiorem, vel pure, vel cum adficientibus, adfectisue datis congeneribus magnitudinibus: &diuisa, adscito nempe ad id supplemento dato, vel inquirendo, congruam interpretationem accipiunt, &ordinationem. Demonstratio vero in quacunque artificiosa transmutandi forma statim euidens fit, quoniam quae aequalia sunt longitudine, aequalia quoque sunt simili potestate, &contra: neque communis diuisor vel multiplicator aequalitatem immutat vel rationem. Atque haec vt à nobis generaliter proposita sunt, ita specialibus indigere praeceptis, &exemplis concedendum est, quae diffundentur passim in conuenientiores locos, prout edenda artificij transmutatorij exegerint specimina. Singularia de Plasmate.