Latin
CAPVT VIII
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 16
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. Lasma inesse aequationibus intelligitur, quum deducuntur Potestates affectae à puris, vel minus affectis aequealtis, aut etiam altiores à depressioribus. Itaque Plasma potest institui per omnes transmutationum modos, praeter diuisionem &Climacticum descensum. Finis Plastices ac praecipuus illius vsus est, vt agnitae ęquationes Plasmaticę, in simplices à quibus eductae sunt curentur resolui, si quô id liceat impendio. Quod quum deprehendet figmentarius, adnotabit sedulô, ac suum tandem proferet symbolum, in artis commendationem &illustrationem. Omnino &id esto primum animaduersione dignum. Si qua potestas affecta est, vel afficit sub singulis gradibus ad eam paradocis, Plasmatica est per modum additionis, vel subductionis: quoniam Radix intelligetur adfecta fuisse cremento, vel decremento desumpto ex coefficiente sub gradu altiore, secundum Potestatis conditionem. In quadratis videlicet, affecta fuisse Radix, semisse coefficientis sub latere: In cubis, triente coefficientis sub quadrato. In quadratoquadratis, quadrante coefficientis sub cubo. In quadrato cubis quintante coefficientis sub quadrato quadrato: &eo continuo progressu. Sic Quadrata quaecunque adfecta, originem sumunt à puris. Cubi affecti sub quadrato &latere, à cubis affectis sub latere. Quadrato quadrata affecta sub cubo, quadrato, &latere, à quadratoquadratis affectis sub quadrato vel latere, aut tam sub quadrato quam sub latere. &eô deinceps ordine. Secundum esto, si qua potestas à radice plana est solidaue, vel vlte rioris ordinis homogeneâ, Plasmatica est per multiplicationis modum vel implicitae Analogiae. Sic quadrato quadratum affectum sub quadrato originem sumit à quadrato affecto sub latere: quoniam ducta sunt omnia quibus aequatio constat singularia homogenea, in quadratum coefficientis sub latere: vnde Radix effecti quadrato quadrati intelligigitur media proportionalis inter coefficientem sub lateralem, &eam quae primum proponebatur Radicem. Sic cubo cubus adfectus sub cubo, originem sumit à quadrato quoque adfecto sub latere, vnde radix efficti cubo-cubi fit secunda continuè proportionalium, qualium coefficiens sublateralis est p. ima, radix vero quae primum proponebatur earundem quarta.