Latin
PROPOSITIO. II
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 67
Unproofread scanNot analysed yet
Primo, sit A Potestas adfecta per adiunctionem homogenei sub B coefficiente, &A Parodico extremo gradu: quoniam igitur ea adfectio affirmata est, adficietur Radix affirmate a conditionarijs B coefficientis vncijs, &ita adfecta, statuetur E, vnde Eminus conditionarijs B coefficientis vncijs, aequabitur A, sub qua noua specie, aequatio primum proposita dirigetur, &ordinabitur noua, quae omnino eueniet immunis ab adfectione sub gradum extremo: vt opus comprobabit. Secundo: sit A Potestas adfecta per multam homogenei sub B coefficiente, &A extremo Parodico gradu: quoniam igitur ea adfectio negata est, adficietur A negatea conditionarijs B coefficien tis vncijs, &ita adfecta statuetur esse E, vnde E plus conditiona riis illis B coefficientis vncijs aequabitur A, sub quâ nouâ specie, aequatio primam proposita dirigetur &ordinabitur noua, quae omnino eueniet immunis ab adfectione sub gradu extremo: vt opus comprobabit. Postremô: sit homogeneum sub B coefficiente, &A extremo gradu, adfectum per multam A Potestatis, quoniam igitur Potestas potius adficit quam adficitur, vt pote quae negatur de homogeneo adfectionis, conditionariae B coefficientis vnciae multabuntur A Potestate, &statuentur esse E, vnde eaedem B coessicientis vnciae minus Radice E, aequabuntur A, sub quâ noua specie ęquatio primum proposita dirigetur, &ordinabitur noua, quae omnino eueniet immunis ab adfectione sub gradu extremo: vt opus comprobabit. Exemplum in Quadrato. PRoponatur A quadratum plus Bin A, aequari Z plano: quoniam igitur in Climacticarum magnitudinum ordine, latus quadrato proxime succedit, proponitur autem hic quadratum adfectum sub latere, omnino aequalitas Plasmatica est, aliundeue efficta: est autem affectio illa adfirmata, itaque Plasma fuit per additionem semissis coefficientis sub latere prout conditio quadrati, quae Potestas est rationis duplicitatae exposcit.