Latin
PROPOSITIO. II
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 68
Unproofread scanNot analysed yet
Ad tollendum igitur Plasma, fiat Expurgatio Diahemisy: &idcirco A AB esto E, ergo EB erit A, &consequenter quadra tum abs EB adiunctu plano sub B bis in EB, aequabitur Z plano, per ea quae proponuntur: aequalitas igitur de E, secundum artem ordinetur: omnibus rite peractis, deprehendetur E quadr. aequari z plano, plus B quadrato: quę quidem noua aequatio, pura est ab adfectione sub latere, quâ primum proposita aequatio obruebatur: quum autem innotescet E, non poterit A ignorari, propter datam inter eas Radices differentiam: praestat si quidem E ipsi A per longitudinem B. quare factum est quod oportuit. Exemplum in cubo. PRoponatur A cubus plus B in A quadratum ter, plus D plano Pin A, aequari a solido: quoniam igitur in magnitudinum Climacticarum ordine, quadratum cubo proximè succedit, proponitur autem hic cubus adfectus vtique sub quadrato, omnino aequalitas Plasmatica est, aliundeue efficta. est autem adfectio illa adfirmata, quare Plasma fuit per additionem trientis B coefficientis prout conditio cubi, quae Potestas est rationis triplicatae, exposcit. ad tollendum igitur Plasma, fiat Expurgatio Diatritemorion, &B valebit A: &consequenter idcirco A –B esto E, ergo Eeffectus abs E —B cubus, adiunctus solido abs B ter in effingendum quoque abs EB quadratum, ac denique adiunctus solido abs D plano in EDB, aequabitur Z solido per ea quę proponuntur. aequalitas igitur de E secundum artem ordinetur, omnibus rite peractis deprehendetur. Z olido E cubus aequari) —D alano in B –pianc B cubo bis. B quadrato ter? in E Quae quidem noua aequatio pura est ab adfectione sub quadrato, quam primum proposita obruebatur: quum autem innotescet E, non poterit A ignorari, propter datam inter eas radices differentiam: praestat si quidem E ipsi A, per longitudinem B. quare factum est quod oportuit. Quod si proponitur aequalitas Potestatis adfectae per negationem directè, vt quum A quadratum minus B in A bis, aequatur Z plano: vel A cubus minus B in A quadratum ter, adaequatut 2 solido, AB statuetur esse E, &aequalitas de E, ex positis vestigiis ordinabitur.