Latin
THEOREMA III
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione xiv-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA III. i Bin’ A minus A quadrato, aequetur Z quadrato: sunt tres proportionales, quarum media est Z, aggregatum extremarum B, &fit A maior, minorue extrema. Ex Zetetico. Data media trium proportionalium &aggregato extremarum, inuenire. alterutram extremam. Sit enim data Z media, aggregatum vero extremarum B, oportet inuenire minorem extremam. esto illa A, maior igitur erit B minus A, quare B in A minus Aquadrato, aequabitur Z quadrato. Sed sit A maior extremarum, erit B minus A, minor extremarum: itaque rursus B in A, minus Aquadrato, aequabitur Z quadrato. Vnde A siue de minore extremarum, siue de maiore potest enunciari. 26N. –1. Q, aequetur 144. est L. 144. media inter extremas quarum aggregatum est 26. &fit IN. minor, maiorue extrema ex serie trium proportionalium 8. 12. 18. Rursus Ex Zeteticis Constitutiua Aequationum Cubicarum, ac primum earum in quibus Affectiones existunt sub latere. cipatum