Latin
THEOREMA III
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione xv
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IIII. AQVATIONVM quoque cubicarum affectionibus sub laEtere obuolutarum constitutio ex Zeteticis, scitu digna est quò pertinent tria quae sequuntur Theoremata. KATAGATIKHS. THEOREMA. I. PAchat Si Acubus plus B quadrato in A, aequetur B quadrato in Z. sunt D quatuor continuè proportionales, quarum prima maior minorue inter extremas est B, aggregatum vero secundae &quartae est Z. &fit A secunda. Ex Zetetico. Data prima, &aggregato secundae &quartae in serie quatuor continuè proportionalium, inuenire secundam. Esto secunda A, quarta igitur erit Z minus A: solido autem sub primae quadrato &quarta, aequatur cubus è secunda: quum sit vt quadratum primae, ad quadratum secundae, ita secunda ad quartam. itaque A cubus, ęquabitur B quadrato in Z, minus B quadrato in A, &per Antithesin, A cubus plus B quadrato in A, aequabitur B quadrato in Z. vt est ordinatum. Si I. C. 4–64 N. aequetur 2496. Sunt quatuor continue proportionales, quarum prima minor inter extremas est L. 64. id est 8. aggregatum vero secundae &quarta 2496 id est 39. et fit IN. secunda ex serie proportionalium 8. 12. 18. 27. Et si I. C. 4. 729N, aequaturi89 54. prima maior inter extremas est l. 729. id est 27. aggregatum secundae &quarta 189 54 id est 26. et fit IN. secunda ex eadem serie.