Latin
INVLLVM NON PROBLEMA SOLVERE
François Viète, In artem analyticem isagoge 18
Unproofread scanNot analysed yet
ERANCLEELELAE ZLLELECORVM LLEERCTRI ZETETTOVM I Atâ differentiâ duorum laterum, &adgregato eorumdem inuenire latera. Sit data B differentia duorum laterum, &datum quoque D adgregatum eorumdem. Oportet inuenire latera. Latus minus esto A, majus igitur erit A –B. Adgregatum ideo laterum A bis –B. At idem datum est D. Quare A bis –B aequatur D. Et per antithesim, A bis aequabitur D–B, &omnibus subduplatis, A aequabitur D semissi, minùs B semisse. Vel, latus majus esto E. Minus igitur erit E -B. Adgregatum ideo laterum. E bis, minùs B. At idem datum est D. Quare E bis minùs B aequabitur D. &per antithesim, E bis aequabitur D –B, &omnibus subduplatis E aequabitur D semissi, plùs B semisse. Datâ igitur differentiâ duorum laterum &adgregato eorumdem inueniuntur latera. Enimuerò Adgregatum dimidium laterum minùs dimidia differentia aequale est lateri minori, plùs eâdem, maiori. Quod ipsum est quod arguit Zetesis. sit B 40. ZETETICVM II. Datâ differentiâ duorum laterum, &ratione eorumdem inuenire latera. Sit data B differentia duorum laterum, Data quoque ratio minoris lateris ad majus, vt ad S. Oportet inuenire latera. Latus minus esto A. Ergo latus majus erit A– B. Quare A ad A– B est vt R ad S. Quo analogismo resoluto S in A aequabitur R in A, plùs R in B. Et per translationem sub contrariâ adfectionis notâ S in A, minùs R in A aequabitur R in B. &omnibus per S– R diuisis T /aequabitur A. vnde est vt S– R ad R ita B ad A. Vel latus majus esto E. Ergo latus minus erit E —B. Quare E ad E minùs B, est S ad R. Quo analogismo resoluto R in E aequabitur S in E, minùs S in B. Et per translationem congruam S in E minùs R in E aequabitur S in B. Vnde est S–R ad S, ita B ad E. Datâ igitur differentiâ duorum laterum, &ratione eorumdem inueniuntur latera. Enimuerò Est vt differentia similium duorum laterum ad simile latus maius minusue, ita differentia laterum verorum ad latus verum maius minusue. sis BIL. R 2 S